- SAGMA
- SAGMAGraecis ςάγμα et ςαγὴ, proprie est, quod iumentis onera baiulantibus imponitur, ut mollius et sine sua noxa vehant; distinctum a sella equorum vel aliorum animantium, quibus homo vehitur. Vegetius Rei veterin. l. 2. c. 59. Exceptis his, qui deputati sunt Crico, reliquum equorum, mulorum, asinorumque genus sub sellis aut sagmis solô tergô praestat officium. Deinde, tum sellaerum vel sagmarum mensura conveniens et apta qualitas debet adhiberi. Inde equaê sellares et sagmarii: Sellaris Graece ἵππος φορεὺς, Plut. vel κέλης: Sagmarius vide καβάλλης, et propterea a sellati separatur, qui absolute equus dicitur. Ut in vita B. Hilarii, Quod ubi vir comperit, protinus et ipse pedibus iter ingressus, urbem Romam sine equo, sine sagmario intravit. Quae tamen distinctio non observatur apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 4. ubi inter Semiamirica Senatusconsulta, etiam hoc de Matronis constitutum, Quae pilento, quae equo sagmario, quae asino veheretur. Nec apud Vopiscum, in Aureliano c. 7. ubi de militum officio, Equum sagmarium suum defricet etc. Farciebantur autem ςάγματα tomentô; ςαγὴ dictô; unde voci origo, ςάττειν enim idem est, quod implere et farcire. Unde ςαγματογίνη ὀθόνη, apud Auctorem Peripli, lintei ex quo stragula et sagmata conficiebantur, species. Postmodum Sagma, iumenti sarcina et onus, Graecis παραπλήρωμα. Gallis vulgo Sarga dicta est. Unde sagmare asinum vel equum, onerare est; et equus sagmatus onustus; ςεςαγμένος. Ex Sagma, recentiores Salma fecêre, hinc Sauma. Unde Sauma vini, apud Falconem Benev. A. C. 1124. Tanta fuit fertilitas vini, quod ---- centum saumae pro 30. denariis vendebantur. Et Somarii, apud Theodorum Campedonensem in vita S. Magni c. 3. qui cellari vinarii curam habent, et Gallis Sommeliers vocantur: eo quod horum potissimum curae incumberent Equi sagmarii, quibus vinum deferebatur; eâdem postea appellatione ad coeteros ministros, qui clitellaria iumenta agebant: et tandem ad illos quoque, qui in Aula Galliae Regum supellectilis Regiae curam gerunt, extensa. Vide Car. du Fresne in Glossar. Salmas. ad Historiam Aug. passim inprimis ad d. l. ut et ad Solin. p. 998. et 1170. nec non Paulum Leoardum Emendat. l. 11. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.